SEBALIS Fax

SEBALIS Fax
SEBALIS Fax
apud Ammianum l. 18. a sebo vel sevo nomen habet. Aldhelmus de Lampade,
Iamque latex lucens flammas pascebat edaces.
Papyrus in medio radiabat lumine centro,
Clarius et multo quam somes pinguis olivi,
Aut certe in vitro splendens arvina scrfai.
Ubi scrofae arvina est suillus adeps, qui tamen hodie pretiosior et in cibis est. Idem in prosa, Ut latex lucernarum fundibalis infusus in olei crassitudinem verteretur, et papyrus in centro positus, velut fomes, arvinâ vel seuô madefactus, solitô clarius lucesceret. Iam bovinum sebum in frequentissimo usu est, quo nullibi in candelarum usum praeslantius, quam in provinc. Kiangsia Sinici Imperii, ad urbem Quangsin. Ibidem tamen Cincheu in quangsia provinc. arborem gignit, ex qua mundissimum quoque fir sebum. Ad Kinhoa etiam in Chekiana provinc. pinguedo quaedam ex arboribus nascitur, ex qua, velut ex sebo, optimae atque candidissimae fiunt candelae, quae nec manus inficiunt, cum tanguntur, nec foetorem exhalant, cum exstinguuntur. Vide huiusmodi arboris et modi sebum inde conficiend descriptionem, apud Auctorem Anonymum Sinae et Eur. c. 36. Addo saltem, olim candelis sebaceis solos pauperes, reliquos facibus vel lucernis usos, ex Casaubono ad Iul. Suetonii c. 37.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SEBUM — vide Sebalis Fax …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”